Showing posts with label Latine Scripta. Show all posts
Showing posts with label Latine Scripta. Show all posts

Versio Latina: (Ex Tragoedia Iulii Caesaris Excerptum: O Pardon Me Thou Bleeding Piece of Earth)

Ex "Tragoedia Iulii Caesaris" Excerptum
Scripsit Anglice Gulielmus Shakespeare (sive Hastiquatius)
Vertit in senarios Latinos A.Z. Foreman

Mihi ignōscās Ō mōlēs terrae sanguināns
Quod clēmēns atque blandus sum laniīs tuīs. 
Heu, rūdera es virōrum nōbilissimī
Umquam quī vīxērunt lūstrīs lābentibus!
Vae manuī, quae hunc cārum effūdit sanguinem!
Ego hīs apertīs vulnere extīs auguror
Quae mūta hiant ut ōra rubrīs lābiīs
Ut linguae vocem et verba furenter flāgitent.
Hominum in membra hinc descendet dētestātiō
Dīrārum. Furor et caedēs saeva cīvium 
Impia statim Italiae omnēs partēs oppriment
Eruntque in ūsū ita sanguis et vastātiō,
Et tam commūnēs rērum horrendae imāginēs,
Ut rīdeant mātrēs tantum cum vīderint
Infantulōs discerptōs bellī bracchiīs,
Et ferō mōre offōcātam misericordiam.
Quīn umbra Caesaris, vindex circumvaga,
Sociā Nemesī flagrante vectā ā Tartarō, 
Tyrannī vōce haec per cōnfīnia saeviens 
Clāmābit PRAEDAM quî bellī expediet canēs,
Ut taetrum hoc facinus suprā terrās pūteat
Cadāveribus gemitū fūnus petentibus.

Versio Latina: Humpty Dumpty

Carmen De Humpti Dumptii Obitu

Sedebat Humptus Dumptius
Olim in summo muro
Cecedit Humptus Dumptius
Casu damnose duro
Cui Caesaris praefecti tum
Equique adfuerunt
Sed lapsum Humptum Dumptium
Sarcire nequierunt

Versio Latina: Vates Bellator

Vates Bellator
Scripsit Anglice Thomas Morus ("The Minstrel Boy to the War is Gone)
Vertit Latine A.Z. Foreman

Puer vates vasit in prœlium,
   Ad mortis agmen cessit,
Qui patris induit gladium
   Lyramque tergo gessit
"Carminum" ait "regio!
   Etsi te mundus fraudat
Te servat unus pugio,
   Et fida lyra laudat."

Perivit at haud spiritum
   Catena hostis clausit,  
Nec dedit lyra sonitum
   Nam chordas cunctas hausit
Ait "nunquam feres vincula
   O cor virtutis bonum.
Nec det tua chorda libera
   In servitute sonum"

Versio Latina: Rei Publicae Hymnus Bellicus

Huic carmini mihi visum est necesse exstare Latine. Omnes autem versiones quas scrutatus sum iudicavi, ut benigne dicam, nullo prorsus pacto idoneas. Accedit quod nemo videtur strophas convertisse omnes, finali et quarta haud exceptis. Quibus omnibus de causis, versionem propriam constitui scribere meam, quam iam diem abhinc imposui Pipiationi Prosopobiblioque in forma jpeg.

Rei Publicæ Hymnus Bellicus
Scripsit Anglice Ward Howe
Vertit Latine A.Z. Foreman

Oculis aspexi gloriam adventûs Domini
Qui vindemiam conculcat qua sunt iræ acini.
Ense celere emisit fulgura terribili.
Procedit Veritas

Gloria et alleluia
Gloria et alleluia
Gloria et alleluia 
Procedit Veritas 

Eum vidi & castrorum centum cinctum ignibus,
Cui aram condidere vesperi in roribus,
Cujus justam legem lego tremulis lampadibus.
Procedit dies Dei

Gloria et alleluia
Gloria et alleluia
Gloria et alleluia 
Procedit dies Dei

Scriptum in sclopetis legi ardens Evangelium:
"Ei qui hostes Meos frangit vice gratiæ adsum"
Conteret serpentis calvam hominis calcaneum!
Procedit Dominus

Gloria et alleluia
Gloria et alleluia
Gloria et alleluia 
Procedit Dominus

Tubam cecinit quæ nunquam caneret receptui.
Corda hominum scrutatur ante Thronum Judici
Cito anima, responde, io pedes hilari.
Procedit Dominus

Gloria et alleluia
Gloria et alleluia
Gloria et alleluia 
Procedit Dominus

Olim Christus natus est splendorifer trans pelage
Gloria in Cujus sinu transfigurat vos & me.
Quos sanctificavit morte liberemus hodie!
Procedat Dominus

Gloria et alleluia
Gloria et alleluia
Gloria et alleluia 
Procedat Dominus

Venit gloriâ ut super fluctibus diluculum
Est subversio erorum, sclavis est auxilium.
Cui scamnus fiet mundus, Cui servus sæculum
Procedet Dominus

Gloria et alleluia
Gloria et alleluia
Gloria et alleluia 
Procedet Dominus

Pluri Versiculi Latini: De Bellis Stellaribus

Narrationem "Bellorum Stellarium" si recoquere numeris Latinis velim, huiuscemodi initium faciam. Utrum aliquando plura scribam necne haud scio. Interpretationem soluta oratione Anglicam adieci in extremo. Quo haud serio animo hos vaniverbosos vermifluos versiculos scripserim nihil, ut spero, attinet dicere.

(If I should want to recast the story of "Star Wars" in Latin verse, I'd begin it like this. Whether or not I'll write more at some point I have no idea. I put a paraphrase in English prose at the end. I hope it goes without saying just how seriously I took this little hexametric fuckton of silliness.) 

 Bella Stellaria Ad Camenae Modos

 Ille ego qui quondam vulgo sermone solebam
 Vertere contextos versus prisco meŏ more 
 Antiquûm virûm. At ecce mihi peregrina Camena 
 Mandavit rudibus plectrum digitis modulari 
 Ausonium. Sed quid faciam hic, inconditus auctor,
 Hac aetate ubi non Latii valet alma loquela? 
 Sis peregrina, Camena. Peregrinemur in orbe
Pes ubi mortalis lustrat super immortalia metra.**
 Carmina condamus vatum illibata vetuste.

    Proelia fulmineis per stellas ensibus acta
 Concussis canimus. Quae evorterit astripotens* Vis,
    Cur acies longe pridemque galaxiae in illo
    Cognatae bellarint, quo Crucialigerorum*
 tot bombardae fulgerent, tot quare Bothanos*
 Sythanus* Dominus tortos effuderit aspri
 In vacuum spatii exanimans, quousque Aethrobatorum*
 Saevirent animi, tu animo mi evolve volenti,
 Dum valeat nobiscum Vis, O Musa novorum. 

 Olle planeta fuit, quem olim insedere coloni
 Humani: Tatuinus, circumfusus arenâ
 Flaminibus iactatâ. Hic Titan torruit ingens
 Terram quam pridem profugi domuêre, coacti
 Iuribus hosteque adhuc infando nomine. Et Arma 
 Aethera supra nunc flagrant. Tormenti ululatu
 Fulmina fulminibus concurrunt. Caelicarinam*
 Fulgivomi concidunt. Cedunt tenuia scuta   
 Instante Astriduellona*...

*Has locutiones excogitavi omnes. 

**Hunc versum feci consulto hypermetricum. 

(I am he who, in my old-school way, once was wont to translate the woven verses of men from auld lang syne into my vernacular. Yet here a strange exotic Muse has charged me to wring rhythm out of the Ausonian lyre with my awkward, untrained fingers. But what am I to do here, a half-baked author, in this age where the nourishing speech of Latium has no sway at all? Muse, be exotic indeed. Let us go alien in a world where the mortal foot will wander in orbit beyond immortal measures, and let us fashion such a song as poets of yesteryear never even got a sip of. 
We sing the battles waged amid the stars at the clash of lightsabers. Of those things that the star-ruling Force upended, Of why kin battle lines long ago in that galaxy far away went to war, of what so many X-Wing canons blazed for, of why the Sith Lord cast so many tortured Bothans into the breath-crushing vacuum of cruel hard space, of the end to which the passions and minds of the Skywalkers raged, spin the tale into the mind of willing me, O Muse of the new, so long as the Force is strong with us.
There was that planet, long settled by human colonists: Tatooine, enveloped in gust-hurled sand. Here a great sungod parched a terrain which refugees, forced by laws and an enemy whose name remains unmentionable, tamed. Now, weapons are blazing above its atmosphere. With canon-shrieks thunderbolts vie with thunderbolts. Laser canons pummel a starship. Weak shields fail as a Star Destroyer bears down.)

Quidnam Inferorum Sit Latinitas, sive De Inhumanitate Exhumata

Sunt qui dicunt linguam latinam emolumentum habere quo carent aliae linguae, videlicet quod non mutatur. Hanc linguam, quia multa per saecula et hominum aetates tradita et exculta est, aptissimam putant ad humanitatem specie tradendam. Egomet cum istis qui absurdas huiusmodi notiones perhibent, nullatenus consentire possum. Nam nempe mutata est. Sed — inde ab initio mediae ut dicitur aetatis — subiecta est alii generi mutationum quam fortasse expectare solemus cum nobis in mentem subit notio "mutationis linguisticae."

Verbum "fides", exempli gratia, aetate Literarum Renatarum sensum habebat funditus insolitum apud scriptores antiquos. Scholares etiam multa de rebus sociolinguisticis aetate Carolingorum usque adhuc omnino ignorant. Num reapse percipere "voces" veterum nos putemus, velut si praeterita duo millennia, mutationes consuetudinum inferentia, non evenissent? Num tantummodo linguae latinae peritiae ergo?

Disce hinc, quid possit fortuna; immota labascunt,  
 Et quae perpetuo sunt agitata manent.

Omnia, ut quidam vates — nimirum tibi lectori notus — recte in rectissime titulato suo libro auguratus est, mutantur. Nec linguam eius hoc processu excipi posse puto, et etiam si posset, nollem. Neque iste Humanismunculus Cocacolaphobus umquam temporum mori potest, nam iam ipse putridum est cadaver. Ut necrophilis ideo relinquatur ad superstitionem excolendam. Ut seipsos interea Aegyptiace condiant literis. Prosit. Fortasse semper in hoc orbe infelice sunt qui mallent mortuos maiores venerari quam maiora vivere.  Quo usque tandem abutentur reliquiis magnificatis? O corpora, o mortes. Sed iam nimis manducavi cicercularum plagiatarum...

Scribere Latine in interrete incepisse videor. Quid mihi accesserit re vera nescio. Sed quidni huic garrulationi finem faciam versibus...

Ad Humanistastrum Quendam 

Sī venerārer stultitiam tū mī deus esses
   Sed retrō mē sīs. Nōn tibi cultor erō.