Quidnam Inferorum Sit Latinitas, sive De Inhumanitate Exhumata

Sunt qui dicunt linguam latinam emolumentum habere quo carent aliae linguae, videlicet quod non mutatur. Hanc linguam, quia multa per saecula et hominum aetates tradita et exculta est, aptissimam putant ad humanitatem specie tradendam. Egomet cum istis qui absurdas huiusmodi notiones perhibent, nullatenus consentire possum. Nam nempe mutata est. Sed — inde ab initio mediae ut dicitur aetatis — subiecta est alii generi mutationum quam fortasse expectare solemus cum nobis in mentem subit notio "mutationis linguisticae."

Verbum "fides", exempli gratia, aetate Literarum Renatarum sensum habebat funditus insolitum apud scriptores antiquos. Scholares etiam multa de rebus sociolinguisticis aetate Carolingorum usque adhuc omnino ignorant. Num reapse percipere "voces" veterum nos putemus, velut si praeterita duo millennia, mutationes consuetudinum inferentia, non evenissent? Num tantummodo linguae latinae peritiae ergo?

Disce hinc, quid possit fortuna; immota labascunt,  
 Et quae perpetuo sunt agitata manent.

Omnia, ut quidam vates — nimirum tibi lectori notus — recte in rectissime titulato suo libro auguratus est, mutantur. Nec linguam eius hoc processu excipi posse puto, et etiam si posset, nollem. Neque iste Humanismunculus Cocacolaphobus umquam temporum mori potest, nam iam ipse putridum est cadaver. Ut necrophilis ideo relinquatur ad superstitionem excolendam. Ut seipsos interea Aegyptiace condiant literis. Prosit. Fortasse semper in hoc orbe infelice sunt qui mallent mortuos maiores venerari quam maiora vivere.  Quo usque tandem abutentur reliquiis magnificatis? O corpora, o mortes. Sed iam nimis manducavi cicercularum plagiatarum...

Scribere Latine in interrete incepisse videor. Quid mihi accesserit re vera nescio. Sed quidni huic garrulationi finem faciam versibus...

Ad Humanistastrum Quendam 

Sī venerārer stultitiam tū mī deus esses
   Sed retrō mē sīs. Nōn tibi cultor erō.   

No comments:

Post a Comment