Showing posts with label Versiones Latinae. Show all posts
Showing posts with label Versiones Latinae. Show all posts

Versio Latina: (Ex Tragoedia Iulii Caesaris Excerptum: O Pardon Me Thou Bleeding Piece of Earth)

Ex "Tragoedia Iulii Caesaris" Excerptum
Scripsit Anglice Gulielmus Shakespeare (sive Hastiquatius)
Vertit in senarios Latinos A.Z. Foreman

Mihi ignōscās Ō mōlēs terrae sanguināns
Quod clēmēns atque blandus sum laniīs tuīs. 
Heu, rūdera es virōrum nōbilissimī
Umquam quī vīxērunt lūstrīs lābentibus!
Vae manuī, quae hunc cārum effūdit sanguinem!
Ego hīs apertīs vulnere extīs auguror
Quae mūta hiant ut ōra rubrīs lābiīs
Ut linguae vocem et verba furenter flāgitent.
Hominum in membra hinc descendet dētestātiō
Dīrārum. Furor et caedēs saeva cīvium 
Impia statim Italiae omnēs partēs oppriment
Eruntque in ūsū ita sanguis et vastātiō,
Et tam commūnēs rērum horrendae imāginēs,
Ut rīdeant mātrēs tantum cum vīderint
Infantulōs discerptōs bellī bracchiīs,
Et ferō mōre offōcātam misericordiam.
Quīn umbra Caesaris, vindex circumvaga,
Sociā Nemesī flagrante vectā ā Tartarō, 
Tyrannī vōce haec per cōnfīnia saeviens 
Clāmābit PRAEDAM quî bellī expediet canēs,
Ut taetrum hoc facinus suprā terrās pūteat
Cadāveribus gemitū fūnus petentibus.

Versio Latina: Humpty Dumpty

Carmen De Humpti Dumptii Obitu

Sedebat Humptus Dumptius
Olim in summo muro
Cecedit Humptus Dumptius
Casu damnose duro
Cui Caesaris praefecti tum
Equique adfuerunt
Sed lapsum Humptum Dumptium
Sarcire nequierunt

Versio Latina: Vates Bellator

Vates Bellator
Scripsit Anglice Thomas Morus ("The Minstrel Boy to the War is Gone)
Vertit Latine A.Z. Foreman

Puer vates vasit in prœlium,
   Ad mortis agmen cessit,
Qui patris induit gladium
   Lyramque tergo gessit
"Carminum" ait "regio!
   Etsi te mundus fraudat
Te servat unus pugio,
   Et fida lyra laudat."

Perivit at haud spiritum
   Catena hostis clausit,  
Nec dedit lyra sonitum
   Nam chordas cunctas hausit
Ait "nunquam feres vincula
   O cor virtutis bonum.
Nec det tua chorda libera
   In servitute sonum"

Versio Latina: Rei Publicae Hymnus Bellicus

Huic carmini mihi visum est necesse exstare Latine. Omnes autem versiones quas scrutatus sum iudicavi, ut benigne dicam, nullo prorsus pacto idoneas. Accedit quod nemo videtur strophas convertisse omnes, finali et quarta haud exceptis. Quibus omnibus de causis, versionem propriam constitui scribere meam, quam iam diem abhinc imposui Pipiationi Prosopobiblioque in forma jpeg.

Rei Publicæ Hymnus Bellicus
Scripsit Anglice Ward Howe
Vertit Latine A.Z. Foreman

Oculis aspexi gloriam adventûs Domini
Qui vindemiam conculcat qua sunt iræ acini.
Ense celere emisit fulgura terribili.
Procedit Veritas

Gloria et alleluia
Gloria et alleluia
Gloria et alleluia 
Procedit Veritas 

Eum vidi & castrorum centum cinctum ignibus,
Cui aram condidere vesperi in roribus,
Cujus justam legem lego tremulis lampadibus.
Procedit dies Dei

Gloria et alleluia
Gloria et alleluia
Gloria et alleluia 
Procedit dies Dei

Scriptum in sclopetis legi ardens Evangelium:
"Ei qui hostes Meos frangit vice gratiæ adsum"
Conteret serpentis calvam hominis calcaneum!
Procedit Dominus

Gloria et alleluia
Gloria et alleluia
Gloria et alleluia 
Procedit Dominus

Tubam cecinit quæ nunquam caneret receptui.
Corda hominum scrutatur ante Thronum Judici
Cito anima, responde, io pedes hilari.
Procedit Dominus

Gloria et alleluia
Gloria et alleluia
Gloria et alleluia 
Procedit Dominus

Olim Christus natus est splendorifer trans pelage
Gloria in Cujus sinu transfigurat vos & me.
Quos sanctificavit morte liberemus hodie!
Procedat Dominus

Gloria et alleluia
Gloria et alleluia
Gloria et alleluia 
Procedat Dominus

Venit gloriâ ut super fluctibus diluculum
Est subversio erorum, sclavis est auxilium.
Cui scamnus fiet mundus, Cui servus sæculum
Procedet Dominus

Gloria et alleluia
Gloria et alleluia
Gloria et alleluia 
Procedet Dominus