Pages

Versio Latina: Rei Publicae Hymnus Bellicus

Huic carmini mihi visum est necesse exstare Latine. Omnes autem versiones quas scrutatus sum iudicavi, ut benigne dicam, nullo prorsus pacto idoneas. Accedit quod nemo videtur strophas convertisse omnes, finali et quarta haud exceptis. Quibus omnibus de causis, versionem propriam constitui scribere meam, quam iam diem abhinc imposui Pipiationi Prosopobiblioque in forma jpeg.

Rei Publicæ Hymnus Bellicus
Scripsit Anglice Ward Howe
Vertit Latine A.Z. Foreman

Oculis aspexi gloriam adventûs Domini
Qui vindemiam conculcat qua sunt iræ acini.
Ense celere emisit fulgura terribili.
Procedit Veritas

Gloria et alleluia
Gloria et alleluia
Gloria et alleluia 
Procedit Veritas 

Eum vidi & castrorum centum cinctum ignibus,
Cui aram condidere vesperi in roribus,
Cujus justam legem lego tremulis lampadibus.
Procedit dies Dei

Gloria et alleluia
Gloria et alleluia
Gloria et alleluia 
Procedit dies Dei

In sclopetis scriptum ardens legi Evangelium
"Cui hostes Meos frangit Ego gratiâ adsum"
Gloriâ serpentem frangat hominis calcaneum!
Procedit Dominus

Gloria et alleluia
Gloria et alleluia
Gloria et alleluia 
Procedit Dominus

Tubam cecinit quæ nunquam caneret receptui.
Corda hominum scrutatur ante Thronum Judici
Cito anima, responde, io pedes hilari.
Procedit Dominus

Gloria et alleluia
Gloria et alleluia
Gloria et alleluia 
Procedit Dominus

Olim Christus natus est splendorifer trans pelage
Gloria in Cujus sinu transfigurat vos & me.
Quos sanctificavit morte liberemus hodie!
Procedat Dominus

Gloria et alleluia
Gloria et alleluia
Gloria et alleluia 
Procedat Dominus

Venit gloriâ ut super fluctibus diluculum
Est subversio erorum, sclavis est auxilium.
Cui scamnus fiet mundus, Cui servus sæculum
Procedet Dominus

Gloria et alleluia
Gloria et alleluia
Gloria et alleluia 
Procedet Dominus

No comments:

Post a Comment