Ex "Tragoedia Iulii Caesaris" Excerptum
Scripsit Anglice Gulielmus Shakespeare (sive Hastiquatius)
Vertit in senarios Latinos A.Z. Foreman
Mihi ignōscās Ō mōlēs terrae sanguināns
Quod clēmēns atque blandus sum laniīs tuīs.
Heu, rūdera es virōrum nōbilissimī
Umquam quī vīxērunt lūstrīs lābentibus!
Vae manuī, quae hunc cārum effūdit sanguinem!
Ego hīs apertīs vulnere extīs auguror
Quae mūta hiant ut ōra rubrīs lābiīs
Ut linguae vocem et verba furenter flāgitent.
Hominum in membra hinc descendet dētestātiō
Dīrārum. Furor et caedēs saeva cīvium
Impia statim Italiae omnēs partēs oppriment
Eruntque in ūsū ita sanguis et vastātiō,
Et tam commūnēs rērum horrendae imāginēs,
Ut rīdeant mātrēs tantum cum vīderint
Infantulōs discerptōs bellī bracchiīs,
Et ferō mōre offōcātam misericordiam.

Quīn umbra Caesaris, vindex circumvaga,
Sociā Nemesī flagrante vectā ā Tartarō,
Tyrannī vōce haec per cōnfīnia saeviens
Clāmābit PRAEDAM quî bellī expediet canēs,
Ut taetrum hoc facinus suprā terrās pūteat
Cadāveribus gemitū fūnus petentibus.
No comments:
Post a Comment